라틴어 문장 검색

vel quod sapore acerbo labra laedat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 72)
inde enim est 'sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri'. 'medicare' antique:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1935)
nam maiores 'medico' et 'medicor' dicebant, ut 'populo' et 'populor', quae verba modo ab utraque significatione tantum passivae sunt declinationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1936)
tristes sucos amaros, ut "tristisque lupini". tardumque saporem f. m. apud Medos nascitur quaedam arbor, ferens mala, quae medica vocantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1263)
'tardum' autem 'saporem' dicit vix intellegibilem, quod illi ad car- nem mediam citri referunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1267)
nam prima et interior facile suum ostendit saporem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1268)
et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'. animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. olentia ora putentia, id est δυσωδίαν oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1342)
et 'referat', sicut ibi positum "et salis occultum referunt in lacte saporem" et "qui te tamen ore referret".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1212)
salsasque f. p. herbas ut et multum potantes reddant plurimum lactis, et ipsum lac non sit fatuum, sed habeat salis oc- cultum, id est vix intellegibilem, non statim apparentem saporem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3951)
bene autem ait 'durum saporem', quia maiores vina asperrima mellis dulcedine temperabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1025)
gallae saporem multi pilas cyparissi accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2671)
sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:4)
ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 44:2)
quod idem fit in vocibus in odore in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:8)
itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION