라틴어 문장 검색

simul lacrimas eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae, ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장3)
neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장3)
sive accuratam meditatamque profert orationem, est quoddam sicut ipsius dictionis, ita gaudii pondus et constantia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 5:3)
meditatus videris elegisse personam notabilem et cum auctoritate dicturam.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 6:3)
Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, et finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 1:1)
Piso pro gradibus domus vocatos in hunc modum adlocutus est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장3)
manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut horridius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장5)
trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장5)
ornatum ipsius municipia et coloniae in superbiam trahebant, quod versicolori sagulo, bracas [barbarum tecgmen] indutus togatos adloqueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장2)
simul ceterae legiones contactu et adversus Germanicos milites invidia bellum meditabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장2)
tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret arte quadam ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장7)
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장7)
ipse Ravennam devertit praetexto classem adloquendi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장8)
et vocatos ad contionem Antonius adloquitur, magnifice victores, victos clementer, de Cremona in neutrum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장3)
Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION