라틴어 문장 검색

Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:3)
scindere nunc alia meditatur ligna securi fascibus et tandem vapulat ipse suis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:3)
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae consequitur, centumque vias meditata nocendi tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae hic erat) adgreditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:113)
seu fata vocabant seu gravis ira deum, seriem meditata ruinis, ex illo, quocumque vagos impegit Erinys, grandinis aut morbi ritu per devia rerum, praecipites per clausa ruunt, nec contigit ullis amnibus aut scopulis proprias defendere terras.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:51)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
tu sedula quondam Rufino meditante nefas, cum quaereret artes in ducis exitium coniuratosque foveret contra pila Getas, motu rimata latentes mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae112)
quae non seditio, quae non insania vulgi te viso lenita cadat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:132)
Hunc tamen in primis populos lenire feroces et Rhenum pacare iubes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:272)
(nam miseris ne flere quidem aut lenire dolorem colloquiis impune licet):
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:42)
i nunc, exitium nobis meditare remotus incassum, Stilicho, dum nos longissima tellus dividat et mediis Nereus interstrepat undis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:176)
nec te meus, improbe, saltem terruit exemplo Phaëthon, qui fulmina praeceps in nostris efflavit aquis, dum flammea caeli flectere terrenis meditatur frena lacertis mortalique diem sperat diffundere vultu?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:78)
tu neque vesano raptas venalia curru funera nec vanam corpus meditaris in unum saevitiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:55)
aulaeque tumultum et Romae lenire famem?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:162)
te doctus prisca loquentem, te matura senex audit, te fortia miles adspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam praeferat Aonios meditantem carmine muros nec velit Orpheo migrantes pectine silvas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:81)
Quod cum faciunt, fugam meditantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION