라틴어 문장 검색

Membrana semper inter has venas est, ac neque periculum affert, et filo comprehensa illas abunde tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 3:2)
Si ex utero est, membrana ori vulvae opposita est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:6)
Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:1)
deinde undique eam membranam excidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:2)
Igitur calvaria incipit ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque laevis, et qua cerebri membranam contegit, et qua cute, capillum gignente, contegitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:3)
circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae a membrana cerebri similes membranulae deducuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 11:6)
eaeque, primis partibus rotundae, et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus ibi quoque paulum sinuatis, inhaerent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:4)
Ea in summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:6)
inter quos, quod medium est, magis etiam extremis partibus sinuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 19:3)
Dein radius, in caput cartilaginosum consurgens, in vertice sinuatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:4)
Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:6)
Atque inferiora quoque capita media sinuantur, quo facilius excipi a cruribus possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:7)
idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatum, quadam excessus habens, et procedentia ex talo recipit, et in sinum ejus inseritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:2)
si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam, nihil oppositum invenit, educiturque siccum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 6:1)
ut quandocumque os perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION