라틴어 문장 검색

Insunt etiam in temporibus illa quae temporis quasi naturam notant, ut hiemps, ut aestas, aut anni tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora tempestas, quae sunt naturalia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 1:3)
illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:6)
senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:1)
Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:6)
tempora si veteris quaeris temeraria damni, quintus ab extremo mense bis ille dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권498)
iam cum se renovat decursis mensibus annus natalemque diem passio festa refert, quanta putas studiis certantibus agmina cogi, quaeve celebrando vota coire Deo?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.51)
qui X et VIIII annos, menses duos, dies XXI episcopatum tenuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.5)
Kalendarum Iuniarum, dominica, et fecit in ea annos XX et unum, menses III, dies XXVI.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.4)
Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:5)
qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIIII;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:2)
Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Iunii mensis, dominica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:4)
annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:2)
quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et sui et Metrodori memoria colatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:1)
"Mense primo, XIIIIa die mensis ad uesperam phase Domini est, et XVa die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:9)
In die vicesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.
(불가타 성경, 하까이서, 1장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION