라틴어 문장 검색

Medicis obsequebatur, sororem patrem adhortabatur ipsamque se destitutam corporis viribus vigore animi sustinebat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 4:1)
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 41)
praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurus neptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustae membra valere domus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 235)
tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem, quam rudis audita miles ad arma tuba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 417)
"plus tamen ex illis iste vigoris habet, si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, nescio quem in vobis suspicor esse deum - at si quis vestrae deus esset originis auctor, in tam praecipiti tempore ferret opem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권252)
tantus caelesti venit ab ore vigor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권375)
Herculis uxor stabat, et in voltu signa vigoris erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권42)
Et neque iam color est mixto candore rubori, nec vigor et vires et quae modo visa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:9)
Sed vigor ingenii quondam velocis in alas inque pedes abiit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:8)
Quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:11)
sequitur comes Iphis euntem, quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore permanet, et vires augentur, et acrior ipse est vultus, et incomptis brevior mensura capillis, plusque vigoris adest, habuit quam femina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 65:2)
sic vultus moriens iacet, et defecta vigore ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:11)
An tibi quondam femineos artus in olentes vertere mentas, Persephone, licuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:6)
Gratus in ore vigor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:3)
vigor omnis in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION