라틴어 문장 검색

Cohorrui (fateor) et secessi, amendatusque dum potui, salutem occultatione quaeritabam et latebris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 9:1)
Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 2:2)
Dein cum metuens sibi quisque mussaret, monstraretque perspicua veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse, concursu maximo exstingui iussae sunt flammae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 5:1)
Nec fateri pudebit, interiturum me ferro, dudum didici fide fatidica praecinente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:1)
Namque fatendum est ille, magnanimitate coalitus, clienti vel servo agere quicquam iussit illicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum compererat admisisse, vel ipsa repugnante Iustitia, non explorato negotio, sine respectu boni honestique defendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 4:1)
Hoc tamen fatendum est, quod cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et affectus nimii firmitate plena conexae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 21:3)
eo usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iovinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 21:3)
Salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 26:2)
Hoc fortunae secundioris iudicio plene comperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent, ut prodigas, ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude Gratiano imperatore fidentius - Valentinianus enim obierat - ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate mixta iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus suis, ut gravarent mentiendo legatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 28:1)
Et dum reversus est Pippinus rex, cupiebat supradictus Haistulfus nefandus rex mentiri, quae antea pollicitus fuerat, obsides dulgere, sacramenta inrumpere.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 756 17:1)
Dum et supranominatus rex synodum suum teneret in villa, quae dicitur Dura, nuntiatum est ei, quod Waifarius in omnibus mentitus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 761 25:3)
Quam illo absente statim mentientes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:8)
Sic pereant, qui se prodesse fatentur et obsunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:14)
tumor ille gemit gemituque fatetur Partum.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:2)
Quod mea sis mater, mentitur ymago loquendi.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION