라틴어 문장 검색

ideo, causa conticentie huius inspecta, ipse quod non exprimitur metiaris.
(단테 알리기에리, Epistolae 13:5)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
Forma tractatus est triplex, secundum triplicem divisionem.
(단테 알리기에리, Epistolae 100:2)
Neasillabum vero, quia triplicatum trisillabum videbatur, vel nunquam in honore fuit vel propter fastidium absolevit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 76:3)
Metiri se quemque suo modulo ad pede uerum est.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0760)
dives ut metiretur nummos, ita sordidus, ut senon umquam servo melius vestiret, ad usquesupremum tempus, ne se penuria victusopprimeret, metuebat.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장58)
metiri possis oculo latus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장56)
multis res angusta domi, sed nulla pudorem paupertatis habet nec se metitur ad illum quem dedit haec posuitque modum, tamen utile quid sit prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque formica tandem quidam expavere magistra:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI178)
non erit hac facie miserabilior Crepereius Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus circumit et fatuos non invenit, unde repente tot rugae?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX3)
"Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto metiris pretio, quod ni tibi deditus essem devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX32)
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, tris species tam dissimilis, tria talia texta, una dies dabit exitio, multosque per annos sustentata ruet moles et machina mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:2)
Τὸν μέγαν Ἀγαμέμνονα, sublimem ingentemque Hylas velut metiebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:2)
mensoque, homini quid fata pararent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:48)
Te, quem Romana regentem Horruit auditu, quem captos ducere reges Vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis, Deiectum fatis, humilem, fractumque videbit, Extolletque animos Latium vesanus in orbem, Se simul, et Romam, Pompeio supplice, mensus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:9)
Metiri sua regna decet viresque fateri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION