라틴어 문장 검색

et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac uersibus constat esse conposita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].3)
uitam sancti patris monachi simul et antistitis Cudbercti, et prius heroico metro et postmodum plano sermone, descripsi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:15)
Librum hymnorum diuerso metro siue rhythmo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:19)
Librum epigrammatum heroico metro, siue elegiaco.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:20)
poematorum vero [carminum] metra et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas [versuum] pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말7)
quia, licet in voluntate non sit facta transmutatio nec in volente, tamen facta est transmutatio quae est adventus horae, scilicet tertiae diei.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:3)
Considerans etiam quod necesse est totum ens mundi, quod est citra hanc primam causam, esse ex ipsa, et quod sicut haec prima causa est causa productionis entium, sic et ordinationis eorum ad in || vicem et conservationis eorum in esse, quorundam secundum suum numerum et sine omni transmutatione, sicut substantiarum separatarum, et quorundam secundum numerum suum, tamen cum transmutatione, sicut corporum caeli, et quorundam secundum suam speciem tantum, sicut sunt illa quae sub orbe sunt, sicut sunt infimus gradus entium.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 10:1)
ab antiqua voluntate inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus, hoc solum verum est de voluntate a qua procedit effectus per transmutationem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 86:3)
nec illa transmutatio quae est adventus horae, tunc ex aliqua voluntate non posset fieri novus effectus, quia omnis novus effectus requirit ante se aliquam transmutationem, ut diceret aliquis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:5)
Et quia ante mundum non est facta transmutatio in voluntate ex qua factus est mundus, nec in materia ex qua fieri deberet mundus - quoniam mundum non antecedit materia - nec etiam facta est illa transmutatio ante mundum quae est adventus alicuius horae, tunc videtur quod ex voluntate aeterna non potuerit fieri mundus novus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:6)
sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad μεταβολήν, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum verbis modo, etiam corporis motu est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 307:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION