라틴어 문장 검색

ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri credidit atque ideo concepit credula Christum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3190)
pendent mobilibus lumina funibus, quae suffixa micant per laquearia, et de languidulis fota natatibus lucem perspicuo flamma iacit vitro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae40)
hoc ex lavacro labe dempta criminum ibant renati, non secus quam si rudis auri recocta vena pulchrum splendeat, micet mctalli sive lux argentei sudum polito praenitens purgamine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium18)
"idque ipsum quandoque homini facturus, inani surgat ut ex cinere structuraque pristina constet, quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat crimina vel summae virtutis in arce coruscet non peritura dehinc quacumque in sorte manebit, interea, dum mixta viget substantia in unum, sit memor auctoris proprii, veneretur et oret artificem submissa suum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 272)
ex nihilo nam cuncta retro, factumque quod usquam est, at non ex nihilo Deus et Sapientia vera Spiritus et Sanctus, res semper viva nec umquam coepta, sed aerios etiam molita ministros, horum de numero quidam pulcherrimus ore, maiestate ferox, nimiis dum viribus auctus inflatur, dum grande tumens sese altius effert ostentatque suos licito iactantius ignes, persuasit propriis genitum se viribus ex se materiam sumpsisse sibi, qua primitus esse inciperet, nascique suum sine principe coeptum, hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam, quae docet e tenebris subitum micuisse tyrannum, qui velut aeterna latitans sub nocte retrorsum vixerit et tecto semper regnaverit aevo.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 152)
simplex lingua prius varia micat arte loquendi, et discissa dolis resonat sermone trisulco.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 162)
ecce Zebusiacae fervent ad proelia turmae, aurea tela quibus de sanguine tincta draconis mortifero splendore micant radiantque necantque.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1110)
videor videre inlustribus gemmis coruscantem virum, quem Roma caelestis sibi legit perennem consulem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.169)
hic obseratis vectibus densae specum caliginis splendore lucis advenae micuisse clausum viderat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.106)
"natura fervens sola ferventissimae divinitatis vim coruscantem capit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1165)
"huc taurus ingens fronte torva et hispida sertis revinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae, saetasque fulgor brattealis inficit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1426)
nec iam contenta piatum condere vaginae gladium, ne tecta rubigo occupet ablutum scabrosa sorde nitorem, catholico in templo divini fontis ad aram consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 125)
deiciunt animos ceu victi et spicula ponunt, turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti dum currum varia gemmarum luce micantem mirantur, dum bratteolis crepitantia lora et solido ex auro pretiosi ponderis axem defixis inhiant obtutibus et radiorum argento albentem seriem, quam summa rotarum flexura electri pallentis continet orbe.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 187)
quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)

SEARCH

MENU NAVIGATION