라틴어 문장 검색

si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
simul autem undecim aut duodecim sunt facti, quod superaverint, non possunt esse perfecti, donec ad alterum decusis perveniant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장20)
in undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem ἐπίπεμπτον dicunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장28)
[Quarum omnium rerum] summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 29장2)
sed ab eis clam nunc declinans, nec mora, extremos fortiter inclamans et incurrens, undecim gladio stravit, quadraginta captivos tenuit, camelos undecim Zucra, quatuor onustos et caeteris pigmentis rebusque pretiosis, decem et septem vero oleum et mel portantes Jerusalem captos abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 70:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION