라틴어 문장 검색

Et ideo Isaac tamquam Dei munus ad genus suum magis, quam ad populum appositus legitur, ut divinorum potius quam humanorum imitatorem esse sedulum recognoscas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:13)
Recognosce, anima, partus tuos, et odibilis istius mulieris quaere mysterium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:8)
Quid Christo nobilius, qui in convivio Ecclesiae et ministrat et ministratur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:13)
) Qua vocatione plenius mihi videor verba legis et mysteria recognoscere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:11)
Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:8)
Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:1)
Quid de ipso dentium ordine, qui cum suo opere toti quidem corpori vires ministrent, tum etiam modulatores sunt vocis ipsius?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 8:2)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
homo solus partibus suis deest, nescit auctorem suum a quo ei omnia ministrantur, negligit conditorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:6)
ne diutius ea quae nocent, ad incrementum aegritudinis ministrentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:12)
II, 2), et operatori requies ministrata;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:9)
Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:1)
Et his vivendi quidam nobis usus ministratur, et causa:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:10)
cutes vivis hominibus detrahunt, particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti, hiscere vel loqui licet vel spuere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:2)
Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum exstinxit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION