라틴어 문장 검색

Reverentia enim id ipsum est quo reges a Deo accinguntur, qui eam aliquando disrumpere minitatur, solvam cingula regum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:5)
"Hinc assentemur, quo non licet, ut minitemur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:6)
Cras piscatores per cunctas has regiones, Se uos capturos minitantes, constat ituros;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:11)
Dedecus illatum, longe famis et cruciatum Vindicat iratus lupus, est cui talia fatus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:14)
Sicque uir iratus uinique sapore grauatus Tercio sectatur, quid sit sibi uel quid agatur;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:17)
Quae renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus
(불가타 성경, 에스테르기, 1장12)
Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares, duo eunuchi regis, qui ianitores erant volueruntque in regem mittere manus.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장21)
Cumque Aman experimento probasset quod Mardochaeus non sibi flecteret genu nec se adoraret, iratus est valde
(불가타 성경, 에스테르기, 3장5)
Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장7)
Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
(불가타 성경, 호세아서, 8장5)
Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est;
(불가타 성경, 요나서, 4장1)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장2)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
" Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장2)
Et respondit angelus Domini et dixit: "Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION