-
Si quis vero hoc mandatum transgrederetur, deprehensus saevissima poena affligeretur:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:5)
-
Hujus autem longae obsidionis aliquo transacio curriculo, et gravissimis poenis afflicto populo in laboribus vigiliarum, famis et pestilentiae, ac frequentia incursantium Turcorum, Ammirabilis Babyloniae [0472C] rex, quoniam inter se et Turcos gravi diu ante expeditionem hanc Christianorum erat discordia et odium, per abbatem quemdam Christianorum legatione et intentione cognita, de pacis et regni sui ad invicem confoederatione quindecim legatos, linguae diversi generis peritos, ad exercitum Dei viventis direxit, haec ferentes nuntia:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:1)
-
Hac in fuga Turcorum et proximatione Christianorum, non parce eos caedentium, plurimae copiae, quae a moenibus undique ad portam confluxerant, Turcorum caeterorumque reditum operientes, sed non videntes fortunam illorum eversam et casus eorum miserrimos, patefaciunt januam, et in patulis campis armati procedunt, ut suis augerent vires et fiduciam darent urbem intrandi.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:4)
-
[0481C] «Miror verba et querelam Solymani, Sansadoniae et Buldagis, filiorum regis Darsiani, super infestatione Christianorum, quorum obsidione Solymanus terras et urbes suas amisit, de quibus non facilius possent defendi, quam si a tot miseris et brutis animalibus fuissent obsessi.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 10:2)
-
Iners denique et modicum vulgus calceos suos ex corio, prae famis angustia devorare cogebatur, plures vero radicibus urticarum ac quarumlibet silvestrium herbarum, igne coctis et mollitis miserum ventrem impleverunt, et sic infirmati, quotidie moriendo minuebantur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:11)
-
Post aliquot dies, postquam Corbahan firmavit [0499B] obsidionem in circuitu Antiochiae, et omnem exitum ac introitum urbis clauserat, populumque Dei diversis assultibus vexaverat, cibosque inferri omni parte interdixerat, clade longaque abstinentia et bellico labore Christiani afflicti et fessi, minus vigiles esse coeperunt in tuitione urbis et moenium.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:1)
-
Oppressi siquidem viribus Turcorum, et fraude astutorum hominum circumventi, comitatus Boemundi in miserum et anxium globum, quasi oves inter lupos [0509D] periturae, cogebantur, nec ultra reniti valebant, sed in proximo erat, ut morituri undique ab infidelibus turmis involverentur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:6)
-
Mulieres, pueri teneri et adhuc lactantes, quotquot in castris reperti sunt, alii trucidati, alii equorum pedibus conculcati, misero et lacero cadavere campos impleverunt, [0513A] destituti suorum auxilio gentilium de bello terga vertentium.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:9)
-
Socer autem Baldewini, Taphnuz nomine, videns quia sic de viris perfidiae ultionem sumpsit, eosque damnis rerum et tormentis membrorum afflixit, occasione assumpta in munitiones suas in montana perterritus fugit, nec ultra revocari potuit, metuens ne pro pecunia, quam adhuc debebat, capitalem subiret sententiam.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:1)
-
Eodem tempore de terra Buloniae Winemarus, Laodiceae captus a Turcopolis regis Graecorum, rogatu ducis Godefridi post longa vincula, et diutinas carceris moras, absolutus, sed gravi poena afflictus, Antiochiam reversus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:2)
-
Sic civitatem Rames civibus et armis vacuam invenientes, festinato nuntium miserunt ad populum catholicum, qui castrametatus erat in ripa fluminis, ut universos accerseret ad intrandam et possidendam urbem artusque recreandos, quos magnis et longis afflixerant laboribus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:4)
-
- Prima die congressionis diversi varie affliguntur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 1:2)
-
Sed nimio ejus pondere pelis mangenae gravata, non longe miserum projecit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:8)
-
Pueri vero quinquennes aut triennes matrum patrumque crudelem casum intuentes, una miserum clamorem et fletum multiplicabant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:5)
-
Sed undique ab insequentibus victoriosisque militibus ut miserae pecudes passim perimuntur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:4)