라틴어 문장 검색

Sed illa Fortuna meis casibus pervicax tam opportunum latibulum misera celeritate praeversa novas instruxit insidias:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:4)
"senties, efficiam, misero dolori naturales vires adesse."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:12)
"inedia denique misera et incuria squalida tenebris imis abscondita iam cum luce transegerat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:48)
"Boni ergo et optimi consules, si luctui legitimo miserrimae feminae necessarium concesseris tempus, quoad residuis mensibus spatium reliquum compleatur anni, quae res cum meum pudorem, tum etiam tuum salutare commodum respicit, ne forte immaturitate nuptiarum indignatione iusta manes acerbos mariti ad exitium salutis tuae suscitemus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:65)
"et diu quaeres dexteram quae tuas expugnavit pupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies de quo queraris."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:84)
"Tunc propere familiares miserae Charites accuratissime corpus ablutum unita sepultura ibidem marito perpetuam coniugem reddidere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:97)
"Quid miseros homines et laboriosos viatores tam crudelibus animis invaditis atque obteritis?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:2)
"At vobis aetatis et roboris beneficio facile est suppetiari miserrimo seni puerumque illum novissimum successionis meae atque unicam stirpem sospitem mihi facere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:3)
conspicatum se quippe supinato illi et iam ex maxima parte consumpto immanem draconem mandentem insistere nec ullum usquam miserrimum senem comparere illum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:6)
"An me putas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut turbatum repente divinum deiciat sumulacrum, egoque miser cogar crinibus solutis discurrere et deae meae humi iacenti aliquem medicum quaerere?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:13)
"Venisti tandem miserrimi laboris vicarius:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:13)
"Adhuccine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:1)
"At ego misera pernox et per diem lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:8)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION