라틴어 문장 검색

Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장8)
Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse, prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 10장3)
osi utrumlibet intestinum lividum, aut pallidum, aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:10)
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit, quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:103)
an fortasse toros eunuchi pauperis odit et te nunc inopem dives amare negat?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:28)
plerique in tempus abusi mox odere tamen:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:172)
talem progenies hominum si prisca tulisset, Perithoum fugeret Theseus, offensus Orestem desereret Pylades, odisset Castora Pollux.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:48)
offensi comites, odere propinqui.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:137)
invisos odisse palam, non virus in alto condere, non laetam speciem praemittere fraudi, sed certum mentique parem componere vultum;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:13)
neque enim eminentis virtutes sectabatur, et rursum vitia oderat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장6)
unde angusta et lubrica oratio sub principe qui libertatem metuebat adulationem oderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 87장3)
'nam si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero seponamque a domo mea et privatas inimicitias non vi principis ulciscar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장4)
interrogatusque a Nerone quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, 'oderam te' inquit, 'nec quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari meruisti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장3)
odisse coepi, postquam parricida matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장4)
exuti dehinc tribunatu * * Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed tamen existimarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION