라틴어 문장 검색

Verum quid ago medens dolori, quem iam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:1)
Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:24)
Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:5)
Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:13)
"Ille in ecclesia legit et te aspiciunt universi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta;"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:21)
talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:4)
Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:7)
Quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae, condemnaret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:14)
quid enim salvis infamia nummis?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I14)
Frugalitas miseria est rumoris boni.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:5)
Sallustius in Iugurtha nam ego quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3928)
hac enim exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae autem novitate attentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6912)
si me Fortuna ad hanc miseriam perducere potuit, non valebit etiam stultum facere, ut putem me mentiendo proficere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 794)
et bene ad captandam circa amicos eius miseriam adiungitur, quia pacis auctor fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 845)
expressit enim miseriam totius sedis relictae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1903)

SEARCH

MENU NAVIGATION