라틴어 문장 검색

Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui vertat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 20:1)
Nec rationem patitur nec aequitate mitigatur nec ulla prece flectitur populus esuriens.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:3)
Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:4)
Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 42:3)
Eadem ex diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent mitigent ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:2)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
era, pectus, animum mitiga.
(세네카, 메데아 7:26)
mitiga pectus ferum:
(세네카, 파이드라 5:28)
quem si hodie mori fecerit, cras penitebit, et postea erit super nos, quoniam non mitigavimus iram eius.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 3:3)
mitigatoque temporum statu tam desiderio meo Christus indulgeat quam Rutenorum, ut possitis et pro illis offerre sacrificia, qui iam pro vobis offertis altaria.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 2:2)
Facis, unice in Christo patrone, rem tui pariter et amoris et moris, quod peregrini curas amici litteris mitigas consolatoriis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 1:1)
iam admodum mitigati animi raptis erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 111:1)
quibus cum inter bella adsuescere videret non posse, quippe efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 203:1)
ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 634:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION