라틴어 문장 검색

quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)
Praefectura domus Sicilia non mitior aula;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI249)
mitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X77)
egregium sanctumque virum si cerno, bimembri hoc monstrum puero et miranti sub aratro piscibus inventis et fetae comparo mulae, sollicitus, tamquam lapides effuderit imber examenque apium longa consederit uva culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis gurgitibus mitis et lactis vertice torrens.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII23)
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII73)
Mitem animum et mores modicis erroribus aequos praecipit, atque animas servorum et corpora nostra materia constare putat paribusque elementis, an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato uritur ardenti duo propter lintea ferro?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV4)
Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 7:2)
Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obviis imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:3)
Diogenes etiam Cynicus, licet ex libertate in servitutem venum ierat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:4)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 1:3)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho paucis, quod male accusatur, absolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:2)
miti Baccho favos dilue, scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:4)
Nam ita hic mite vinum dixit, ut alibi ait domitum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 10:1)
Mitemque rigat per pectora somnum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION