라틴어 문장 검색

quare non ego 'oppugnavi' fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi nec in te, ut scribis, 'animo fui mobili,' sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 14:1)
Dicam tamen quod vulgus quantitates hasce non aliter quam ex relatione ad sensibilia concipit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 29:3)
relativum apparens & vulgare est sensibilis & externa quaevis Durationis per motum mensura, (seu accurata seu inaequabilis) qua vulgus vice veri temporis utitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 30:4)
relativum est spatii hujus mensura seu dimensio quaelibet mobilis, quae a sensibus nostris per situm suum ad corpora definitur, & a vulgo pro spatio immobili usurpatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 31:3)
proinde haec a mensuris suis sensibilibus merito distinguitur, & ex ijsdem colligitur per AEquationem Astronomicam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:7)
Verum quoniam hae spatii partes videri nequeunt, & ab invicem per sensus nostros distingui, earum vice adhibemus mensuras sensibiles.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:1)
Unde motus integri et absoluti non nisi per loca immota definiri possunt, et propterea hos ad loca immota, relativos ad mobilia supra retuli:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 39:5)
Igitur quantitates relativae non sunt eae ipsae quantitates quarum nomina prae se ferunt, sed earum mensurae illae sensibiles (verae an errantes) quibus vulgus loco mensuratarum utitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 42:1)
In hunc modum inveniri posset & quantitas & determinatio motus hujus circularis in vacuo quovis immenso, ubi nihil extaret externum & sensibile, quocum globi conferri possent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:10)
errore sensibili, tanta erit ac si in vacuo cecidisset de loco T. Exponatur igitur haec velocitas per chordam arcus TA.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:14)
tota ex omnibus, si plures sunt vires, composita, ad aliud (sive immobile sive mobile) centrum dirigitur, circum quod aequabilis est arearum descriptio.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 19:4)
Si recta duae mobiles & infinitae BM, CM per data puncta B, C, ceu polos ductae, concursu suo M describant tertiam positione datam rectam MN;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 34:1)
ubi vero punctum D incidit successive in alia duo quaevis sectionis puncta p, P, punctum mobile M incidit successive in puncta immobilia n, N:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 36:2)
per eadem n, N agatur recta nN, & haec erit Locus perpetuus puncti illius mobilis M. Nam, si fieri potest, versetur punctum M in linea aliqua curva.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 36:3)
Agatur recta infinita MN, & rotentur anguli illi mobiles circum polos suos B, C, ea lege ut crurum BL, CL vel BM, CM intersectio, quae jam sit m, incidat semper in rectam illam infinitam MN, & crurum BA, CA, vel BD, CD intersectio, quae jam sit d, Trajectoriam quaesitam PADdB delineabit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 43:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION