라틴어 문장 검색

sit lictor non suae sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 2:4)
adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 3:1)
quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem tueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 3:3)
quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia denique tot magistratus, tot auxilia, tanta , tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse in qua tanta multitudo civium, tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 4:1)
feci summa cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 1:2)
nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:2)
Elaborant alii in lenitate et aequabilitate et puro quasi quodam et candido genere dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:5)
ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:2)
virum denique videri negant qui irasci nesciet, eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:8)
298 1719.25299 6 laetitia v. η9δονή(χαρά lamentatio 370 7 233 3 laudabilis 377 26.27 409 28 424 8426 16 458 1 lenitas (πραότησ) 382 12 lentitudo (ἀοργησία?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.117)
"ut nummi, quos hic quincunce modesto nutrieras, peragant avidos sudore deunces?"
(페르시우스, 풍자, satire 593)
Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria, quo destinant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:3)
Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Quibus percoctis atque infuso spiritu, Modesto gressu sancta incessit Veritas;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.9)
Nitebamur nos in parte causae sententia Metti Modesti optimi viri:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION