라틴어 문장 검색

Ad haec hi Christiani milites, quos tu credis invalidos, Tursolt, Azaram et Mamistram, civitates Romaniae, cum plurimis praesidiis expugnatas obtinent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:19)
Badas de praesidio Amacha et Sororgia civitate, Balduc de Samusart, Turci dolosi, milites vero armis et bello famosi, [0484A] Karageth de Karan, civitate moenibus et muris firmissima ad eamdem expeditionis diem adesse commonentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:12)
Inter haec et alia Baldewinus apud eum est accusatus eo quod, Turcis attritis et exstinctis, non solum civitatem Rohas, sed et omnia in circuitu praesidia suo subjugasset [0485C] dominio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:7)
Vix Corbahan, princeps et homo metuendus, socios admonuit, et ecce universi exsurgentes civitatem [0486A] Rohas obsederunt in tubarum et cornicinum stridore et tumultu, plurimam vim et assultus triduo circa urbis moenia et portas inferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:1)
Unde vespere jam terras operiente, ex ipsius consilio decretum est ut Godefridus et Robertus Flandrensis septingentos milites illustres de exercitu assumerent, et, Turcis per moenia diffusis nuncque domesticae curae intentis, in umbra noctis versus montana iter insisterent, quasi ad insidias profecturi aliquorum de exercitu Corbahan ad urbem praecedentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:5)
Nam in montanis cum sociis solummodo rei consciis contendens, hanc scilicet in partem qua urbs et praesidium Darsiani in summo situm est cacumine, valles et abrupta montium superat, ac longo in recessu ab urbe, et secreto, in valle consistens una cum Roberto Flandrensi, cuncta ordinat quae caute de urbis traditione agenda erant et sollicite.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:10)
Sollicitabat etiam eos hac maxime de causa, ne custos murorum, suae vicis in ordine, faculam in manu ferens, moenia urbis muros et turres perlustrans ad providendum, ascendentes propalaret, sicque in periculo vitae suae, expergefactis hostibus, haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:7)
Et scala assumpta, quae ex corio erat taurino, ad id negotium aptissima, paulatim muro appropinquant cum interprete suo, ubi ad moenia traditor viros adventantes operiebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:2)
Turcus, sicut devoverat, scalam fune sublevat, circa moenia fortiter alligat, et submissa voce viros confortans, monet ut indubitanter ascendant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:5)
Milites vero immissi, intelligentes quod socios Christianos adeo timor invaserat, ut se subtrahendo a scala abirent, trans moenia a muro se inclinantes, submissa voce socios ascendere hortabantur, asserentes se nihil illic periculi passuros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:1)
Hi fratrum voce audita adhuc viventium, certabant vehementi studio scalam ascendere et urbem intrare, donec prae nimia pressura et pondere, moenia antiqua et inveterata, dissolutis saxis cum caemento, scissa sunt et diruta, sicque scala, retinaculo carens, prorsus humi corruit cum viris adhuc in ea consistentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:2)
Qua rursus moenia fortiora in eodem loco circumdans, desolatos et perterritos per interpretem revocat, ascensumque repetere universos fideliter admonet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:8)
In hac clamosa hinc [0491D] et hinc contentione milites Darsiani, qui in montis cacumine et eminentiore arce erant, cornibus fortiter insonuerunt, quatenus Turci qui in civitate erant et turrium praesidiis, et adhuc in summo diluculo stertebant, evigilantes, ad auxilium sociis exsurgerent, sicque immissis Christianis resistere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:2)
Quorum pars subito spe defensionis adunatur, arcus et arma arripientes, alii in turribus et praesidiis persistentes, plurimos incautos Christianos inertis vulgi, viros et mulieres, sagittis feriunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:6)
Alii, circiter mille, a longinquis partibus acciti auxilio et immissi, tubarum ac cornuum stridore exterriti, nimiaque suorum occisione desperati, quos prorsus notitia viarum et fugae latebat, pariter et ipsi ad montana, superiusque praesidium festinantes, ut Christianorum manum evaderent, in angustam et incognitam semitam caeco errore inciderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION