라틴어 문장 검색

At apud plerosque tantum abest ut homines id sibi proponant, ut scientiarum et artium massa augmentum obtineat, ut ex ea, quae praesto est, massa nil amplius sumant aut quaerant, quam quantum ad usum professorium aut lucrum aut existimationem aut hujusmodi compendia convertere possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:8)
Cui hoc adjici potest tanquam corollarium aut lucrum non praetermittendum: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:17)
6. Sit Motus Sextus, motus quem nominamus Motum ad Lucrum, sive Motum Indigentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:1)
et lucri loco (unde vocabulum sumpsimus) hoc ponere videntur, tanquam talium corporum indiga.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:3)
Neque operatur aut potest iste motus ad lucrum solummodo ad tactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:3)
Non enim parum lucri fit, si per violentias indi possint corporibus naturae fixae et constantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:31)
Iniuriam nemo iniuriae ipsius causa infert, verum ut ex ea lucri aliquid aut voluptatis aut honoris sibi conciliet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:9)
Alias ipse sibi poenam conduplicat, inimicus vero lucrum facit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:15)
Res prosperae non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt, adversae itidem suis solatiis et spe non vacant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:12)
Si enim faciles sint et corruptelis dediti, servum aliquem videas uxore multis modis ad huiusmodi lucra captanda deteriorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:16)
Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 6:3)
stratagemata praelatorum, quibus utuntur ad ambitionem propriam et lucrum;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:22)
Attamen statum quaestionis saepe repetere lucrum est temporis vel maximum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:3)
Sane qui res collapsas restituere in votis habet, vel minima quaeque non spernat, atque plerunque minus sordidum est sumptus quamvis minutos praecidere quam minutis lucris se submittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:23)
Illud certe quod praecipue colonias, alias bene successuras, evertit, fuit sordida illa et avida lucri captatio sub initiis coloniarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION