라틴어 문장 검색

et notandum regum esse breviloquium, ut multis in Vergilio locis probatur, feminarum verecundiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5614)
attigit ore et verecundiam reginae ostendit, et morem Romanum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7373)
nam principium a verecundia sumpsit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3742)
me quoque vatem dicunt pastores magna verecundia suum meritum extenuat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 331)
namque nutrix Myrrhae dixit Ci- nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 187)
calculus lapis brevis terrae admixtus, dictus calculus, quod sine molestia sui brevitate calcetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1802)
oraque corticibus sumunt h. c. quia necesse erat pro ratione sacrorum aliqua ludicra et turpia fieri, quibus posset po- pulo risus moveri, qui ea exercebant propter verecundiae remedium hoc adhibuerunt, ne agnoscerentur, ut personas factas de arborum corticibus sumerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3871)
"Proinde si quid sapientiae vobis aut verecundiae est, desinite caeli plagas et mundi fata et secreta rimari:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:19)
Atticus Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso inquit et quaere potius ecquid ipse novi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:2)
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:1)
quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)
nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:6)
atque illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, ear capiunt qua debent vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:5)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)
Eo, inquit, ad te animo venimus, ut de re publica esset silentium et aliquid audiremus potius ex te quam te adficeremus ulla molestia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION