라틴어 문장 검색

Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장31)
Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장61)
Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, convenit, sed media materia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장15)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장2)
Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장6)
natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장27)
Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte leve et strictum, ex superiore mollius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장52)
sorbitionibus utendum itemque ovis sorbilibus aut apalis mollibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장36)
deinde adsumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장27)
Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque vitio iam haerenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장4)
cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica, interdum acer;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장22)
At si abest febris, vel elota halica vel panis ex aqua frigida et molle quoque ovum dari potest, potui vel idem, quod supra scriptum est, vel vinum dulce vel aqua frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장37)
et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장27)
Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장23)
medicamenta composita molli lana excipiuntur, ,eaque lana naturalibus conditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION