라틴어 문장 검색

hanc ego rem exorsus sum facete et callide, igitur proventuram bene confido mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 13)
hui, babae, basilice te intulisti et facete.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 248)
Decet me facetum esse, et hunc inridere lenonem lubidost, quando dignus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 250)
Oculos volo meos delectare munditiis meretriciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1116)
] Anterastilis Miror equidem, soror, te istaec sic fabulari, quae tam callida et docta sis et faceta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 211)
item nos sumus [eius seminis mulieres sunt] insulsae admodum atque invenustae sine munditia et sumptu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 221)
Facete dictum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 328)
vos, quae in munditiis, mollitiis deliciisque aetatulam agitis, viris cum summis, inclutae amicae, nunc ego scibo atque hodie experiar, quae capiti, quae ventri operam det, quae suae rei, quae somno studeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 243)
ita victu excurato, ita magnis munditiis dis dignis, itaque in loco festivo sumus festive accepti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 111)
ad hunc me modum intuli illis satis facete, nimis ex discipulina, quippe ego qui probe Ionica perdidici.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 120)
hoc vide, satin ut facete, atque ex pictura, astitit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 3119)
Munditias volo fieri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 276)
lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 34)
nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 55)
Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem isti modi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 177)

SEARCH

MENU NAVIGATION