라틴어 문장 검색

Belli ardent studio Pygmaei, et lumine saevo Suspiciunt hostem;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 10:5)
hic fixa volucris Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:6)
Jamque recrudescit bellum, grus desuper urget Pygmaeum rostro, atque hostem petit ardua morsu;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 13:5)
Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram Certat, luminibusque viam signantibus omnes
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:4)
Inveniat, partoque hostis spolietur honore:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 7:1)
Hec igitur species tantum pretendit honoris Quod sese possit tute committere laudi Inuidie laudemque suam mereatur ab hoste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:15)
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
Languescet facinus mundum pietate regente Cedet auaricia, si munera fundat ubique Hostis auaricie?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:5)
Assiduus fomes scelerum carnisque tiranus, Peccati stimulus, delicti flamma, reatus Principium, predo nostre racionis et hostis, In tantam pugne rabiem bellique furores Currit, in auxilium cuius mouet arma Reatus, Velle malum, Calor illicitus, damnosa Voluptas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:1)
Mens ardore prius pugnat quam dextera ferro, Impaciensque more Viciorum turba priores Arripit insultus pugne, primumque furorem Excitat, et magnis clamoribus intonat iras Tota cohors, uerboque prius consurgit in hostem Quam ferro, uerbis bellum prelibat et illi Gestu, uoce, minis insultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:6)
Ergo sagita uolat, prenuncia Martis, et hostem Impetuosa petit, quam totis uiribus actam Dirigit in iuuenem Discordia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:6)
Aduersas igitur partes inuadit et ipsis Hostibus occurrens, uagina liberat ensem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:10)
Nec tonat ille minis, sed solo fulminat ense, Ferro cuncta probat nec uerbo disputat, immo Verberibus multisque modis concluditur hosti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:11)
Non satis est uidisse mori, plus exigit hostis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:14)
Assunt uirtutes iuueni, que Martis eodem Succense stimulo, reliquos armantur in hostes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION