라틴어 문장 검색

Forma, figura, modus, numerus, mensura decenter Membris aptatur et debita munera soluit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:4)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)
Non cultu facieque minor, non arte secunda, Tertia uirgo suo non fraudat munere currum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:1)
Insuper, in quantum patitur Natura, iugalis Horum quisque sue nature munera iactat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:4)
Et quamuis minor a primo formaque secundus, Est tamen in reliquis maior primusque decoris Munere, sed reliquos superans, superatur ab uno;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:2)
Non tamen omnino Naturam sentit auaram, Immo dote sua qua se tueatur habundat, In nullo paciens eclipsim muneris huius, Quo de more solet Natura beare iugalem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:3)
Non iste tamen deiectus ab omni Munere Nature queritur, sed gaudet in illa Fortuna qua diues eum Natura beauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:8)
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
In multis errare manum Natura recordans, Erratum reuocare uolens culpasque priores Tergere, uel ueteres operis nouitate beati Excusare notas, hominem formare, beatum Cudere, perfectum complere, creare modestum Temptat, quo possit ueteres uelare reatus, Erranti mundo dans de tot milibus unum, Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum, Damnet avariciam, diffundat munera, curet Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:6)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
Hic habitant ciues superi proceresque Tonantis, Angelici cetus diuinaque numina, mundi Rectores, turme celestes, agmina celi, Excubie nostri, uarius quos diuidit ordo, Munus et officium, uirtus diuersa, potestas Plurima dissimilisque gradus, distancia facti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:10)
Cetibus angelicis tales ascribit honestas Vite, uirtutis meritum mercesque laboris, Quos uel uirgineus candor uel purpura uestit Martirii, uel doctoris sua laurea ditat, Vel quos aureole munus non excipit, omnes Laurea communi fretos mercede coronat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:4)
Nec mirum si leticie par gracia cunctos Expectat, quibus una datur pro munere uita, In quibus ipse Deus est omnibus omnia, donum Et donans, uni dans plurima, pluribus unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:6)
Hec est que miro diuini muneris usu Nata patrem natumque parens concepit, honorem Virgineum retinens nec perdens iura parentis, In cuius uentris thalamo sibi summa parauit Hospicium deitas, tunicam sibi texuit ipse Filius artificis summi, nostreque salutis Induit ipse togam, nostro uestibus amictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:3)
Hic uidet ingenitas species, speculatur ydeas Celestes, hominum formas, primordia rerum, Causarum causas, racionum semina, leges Parcarum, fati seriem mentemque Tonantis, Cur Deus hos reprobat, illos predestinat, istum Preparat ad uitam, sua munera substrahit illi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION