라틴어 문장 검색

Hoc itaque foramen trans muros urbis defensores intuentes, nec ultra id periculum sufferre valentes, igne sulphureo pice caereoque suscitato, arietem, niomium muris vicimum, succenderunt, [0543B] ne deinceps muros ferrata fronte impelleret, aut foramen ampliaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:3)
Tunc subito clamore Dei populus commotus, undique tentoriis et tuguriis aquam convehunt qua tandem aries ab igne restinctus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:4)
Interea, dum aries exstinguitur, mangenarum jactus et impetus assidue muros minuebat, et custodes ac defensores a moenibus arcebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:1)
In arce vero machinae ejusque coenaculis his constitutis, arietem, post deletas Barbicanas et aequatum vallum, quia tam difficile onus taedium erat amovere, ultro Christiani suo igne combusserunt, [0543D] ne tanti roboris magnitudo conductili machinae esset impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:6)
Per foramen etiam murorum, quod aries ferra a [0548B] fronte infregerat, plurima millia virorum ac mulierum intromissa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:4)
Innotuit etiam plurimis quomodo arietem aureum miri decoris et operis idem rex illustris per manum ejusdem Dagoberti domino apostolico charitatis causa dono miserit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:3)
Post tres deinde dies ex praecepto imperatoris comes et totus exercitus brachium [0619A] maris trajecit, et ad columnam marmoream, quae in summitate arietem obtinet deauratum, non longe a brachio maris tentoriis fixis, per quatuordecim dies, qui sunt circa natalem B. Joannis Baptistae, illic moram fecit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:2)
Quingenti milites in armis et lorica a rege Babyloniae missi, qui urbem cum civibus defensarent, audito facto foedere de urbis traditione in manu Christianorum, subterraneo habitaculo, quod miro opere murali aedificatum erat, absconditi sunt a facie introeuntium et urbem perlustrantium:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:1)
Nam si et arietes vel boves interse commisissent et aggressor mortuus fuerit, altero se defendente, sinecompositione iacere debet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 70:6)
nam et "si arietes et boves inter se commisissent, et agressor mortuus fuerit, altero se defendente, sine compositione jaceredebet, " ut lex dicit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 288:8)
Non detergamus penicillo negligentiae depicta animae nostrae firmamenta muralia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 2:6)
id nimirum sollerti colligens mente, quod castra supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido communiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 12:3)
Hanc civitatem olim perquam brevem, Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum, fecit hostibus formidatam, suoque nomine voluit appellari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 1:1)
postremo fervente certaminum mole, et propinquante iam vespera, inter machinas plures admotus aries robustissimus, orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 5:2)
Vicit tamen omne prohibendi commentum acumen arietis, coagmenta fodiens lapidum recens structorum, madoreque etiam tum infirmium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION