라틴어 문장 검색

nam primi sex ad imaginem Odyssiae dicti sunt, quos personarum et adlocutionum varietate constat esse graviores, hi autem sex qui sequuntur ad imaginem Iliados dicti sunt, qui in negotiis validiores sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 12)
nam si armorum epexegesis est 'nodis robur gravatum', vacat 'que'. 'gravatum' autem pro 'grave' posuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2203)
nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 782)
nam et Cicero in oeconomicis sic dicit, et Plautus ait "sexagenos in dies scrobes". minor autem est Lucani et Gracchi auctoritas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2882)
nam equae pullae cum primum coeunt, si macrae sunt, et debilitantur et debiles creant, post primum autem partum tenues esse debent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1302)
nam quid in re sit, coniectura quaeritur, ut illud, sitne in humano genere sapientia, quam autem vim quaeque res habeat, definitio explicat, ut si quaeratur, quid sit sapientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:2)
nam cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργωσ. ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 27 2:2)
Nam concipe corpuscula duo seorsim a Sphaeris duabus attrahi, & distantias a centris proportionales esse diametris, Sphaeras autem resolvi in particulas similes & similiter positas ad corpuscula.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 11:1)
Nam praeter ista, quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et Eurynomes filias esse, aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri datas comites.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 30:1)
nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:7)
Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장42)
Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:2)
nam econtra paulo post de infecunda terra dicturus est "tenui sat erit suspendere sulco". 'mihi' autem aut vacat, ut Cicero "qui mihi accubantes in conviviis":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 454)
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:2)
nam et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia autem voluntatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION