라틴어 문장 검색

nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장2)
nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장2)
Nam etsi vim passa in angustum gubernacula sua contraxerit, undique tamen de inviolabili iure fluctus Amphitritis attingens vix ab inutili unda Oceani se circumcingi dignatur. 13.
(단테 알리기에리, Epistolae 48:3)
Nam hoc ratio humana per se iustum intueri non potest, fide tamen adiuta potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:15)
Nam licet cotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta servatis, tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Arriani quondam dogmatis virus exclusum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:5)
quod fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus, tamen ad mores natura recurrit damnatos fixa et mutari nescia, nam quis peccandi finem posuit sibi?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII95)
nam et haec inter augurales aves dicuntur non inveniri, et tamen ex his augurium et postulari facit et ostendi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 39813)
nam re vera, licet irarum causas Mars habuerit, Lapithae tamen et Centauri in furorem sunt ebrie- tate conpulsi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4552)
nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:4)
nam ista veritas, etiam si iucunda non est, mihi tamen grata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 24 4:8)
Nam iudicium centumvirale differri nullo modo, istuc aegre quidem sed tamen potest.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 6:3)
Nam in hoc uno interdum vir alioqui prudentissimus honesto quidem sed tamen errore versatur, quod pluris amicos suos quam sunt arbitratur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 9:1)
"Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem), diva tamen veni, non ut delubra diesque des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 53:1)
nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, autem et et clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 4:2)
Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION