라틴어 문장 검색

multa praeterea ostentis, multa in extis admonemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus ita notavit ut artem divinationis efficeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 166:3)
Unde porro ista divinatio, quis invenit fissum iecoris, quis cornicis cantum notavit quis sortis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:6)
"At medici quoque" (ita enim dicebas) "saepe falluntur". Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:1)
itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione quae nunc in manibus est separantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:4)
deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio sit, ut aperta, ut brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:2)
quae enim praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in totis orationibus sunt conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 81:3)
Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse et apertam et brevem, recte nos admonent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:1)
quod haec narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:2)
" Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 169:3)
salsa, ac tamen a te ipso ficta [tota] narratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:2)
sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:2)
in quibus est narratio, res sane difficilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:2)
exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:3)
Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes apologorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:5)
sed saepe obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION