라틴어 문장 검색

atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis atque incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo solis abscessu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:8)
Atque aquae etiam admixtum esse calorem primum ipse liquor aquae declarat et fusio, quae neque conglaciaret frigoribus neque nive pruinaque concresceret, nisi eadem se admixto calore liquefacta et dilapsa diffunderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:2)
Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:1)
"grande locuturi nebulas Helicone legunto, si quibus aut Prognes aut si quibus olla Thyestae fervebit saepe insulso cenanda Glyconi."
(페르시우스, 풍자, satire 54)
at cum Herodis venere dies unctaque fenestra dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae portantes violas rubrumque amplexa catinum 1accessor a:
(페르시우스, 풍자, satire 5121)
Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:15)
Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:5)
non solis adulti mansuescit radiis, non verni temporis aura, sedglacie concreta rigent hiemisque pruinis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:16)
Prima quidem glacies et cana vincta pruina non pugnavit humus mitique horrore quievit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:2)
Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:1)
mollis erat tellus rorata mane pruina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권222)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
"vina quoque in magnis operose condita cellis florent, et nebulae dolia summa tegunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권154)
Iam tua, Laomedon, oritur nurus ortaque noctem pellit, et e pratis uda pruina fugit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권475)
Illic et nebulas, illic consistere nubes iussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION