라틴어 문장 검색

Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:1)
Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure, manifeste, libere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:3)
Nam et hoc ipsum ex persona plebis perversae dixisse prophetam, manifestum est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:14)
quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus, et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nunc punctionibus plerumque fatigati, necesse est ut pro invicem doleamus, securitate concepta, de summi illius boni aeternitate gaudebimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:16)
Sed quantum cogit, iubet, instat uestra uoluntas Vt super hiis que uestra modo discrecio mouit, Mendicata mei tandem suffragia dentur Consilii, plene uestris obsistere uotis Nolo, sicque mea uobiscum uelle uoluntas Incipit, ut tandem cupiat quodcumque necesse est.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:4)
Unde, si domino regi satisfacere vultis, et principes terrae placare, oportet et necesse est ut omnia arma vestra in manum domini regis reddatis, et ex consilio nostro pacificos vos exhibeatis, in ditionem vero regis cum omni pecunia, quam habetis, intrantes, iram ejus [0406C] mitigetis, et sic gratiam in oculis ejus inveniatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:9)
[0424C] Victum, et omne quod necesse est corpori, nullis immitti portis tam copiosus sinebat exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:4)
Quod dum inter se frequenti et secreto conventu aptarent, quidam ex eis, Enxhu nomine, fidem puram intimo corde et mente erga Baldewinum servans, fraudis adinventores et consentaneos sibi ex ordine aperuit, ideoque se suosque et civitatis introitus nocte et die ab illorum traditione necesse esse tueri, ne improvisos et incautos Turcorum vires et insidiae reperire possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:4)
Baldewinus, intelligens ex illorum anxia vociferatione rem universam in adversitate positam, et dolos Balas manifestos, magnis doloribus de captivitate suorum torquetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:1)
Unde Gybel, quam subito percutere [0530C] et vincere nequimus, necesse est ut hoc tempore intactam relinquamus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:6)
Unde hanc visionem et benedictionem vere et manifeste in eo adimpletam cognoscimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:2)
Inter haec diversa negotia mensis Martius suo ordine coepit referri, jejunium quadragesimale observari, dies solemnis Paschae propinquare, in quo chrisma et oleum infirmorum necesse est sanctificari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:1)
Sed hoc tempore de hac re dissimulare, et silentio supprimere necesse est, si forte aliquid pecuniae [0650B] cum ipso fratre Baldewino pro hac matrona res ituenda extorquere possimus, qua nimium anxie indigemusad remunerandos milites, assiduis laboribus nobiscum insudantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:6)
Nunquam enim Deus melius cognoscitur quam per fractionem panis causa helimosinefaciende, quod manifeste potes per evangelium Dei cognoscere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:5)
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedentquidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis demoniorum,in ypocrisi loquentes mendatium, et cauteriatam habentes conscientiam,prohibentes nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendumcum gratiarum actione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION