라틴어 문장 검색

Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장11)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장4)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:3)
Quid uero, si corpus spectes, imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:9)
Busiridem accepimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:16)
— Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum esse destiterit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:16)
— Ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:18)
Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:20)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:7)
quem ob periurium perfidiamque Caesar iussit necari. P.
(카이사르, 아프리카 전기 64:4)
in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit;
(카이사르, 아프리카 전기 85:10)
A qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominavi interiit.
(카이사르, 아프리카 전기 96:3)
Navigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:5)
Eo die naves Massiliensium cum eis, quae sunt captae, intereunt VIIII.
(카이사르, 내란기, 1권 58:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION