라틴어 문장 검색

Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad uiscera materia, subitis et grauissimis morbis correpti sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 24:6)
Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:3)
quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:8)
si caput in sole protegit, ne incendatur, neve subitum ex repentino nubilo frigus id moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 2:4)
Minime vero aut frigus aut calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 6:2)
Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet, aut subitam dejectionem, aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 4:2)
Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicujus, quam sani fuit, sermo est, subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 24:1)
Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 27:4)
At varix ortus, vel per ora venarum subita profusio sanguinis, vel tormina, insaniam tollunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 15:1)
Febrem autem ardentem, quam Graeci χαυσώδη vocant, subitus horror exsolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 19:1)
periculosissimumque est, si haec sequuta subita dejectio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 22:7)
Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:8)
quidquid subito supprimit vocem;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 6:6)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 9:3)
plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VIII Curatio semitertianae febris. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION