라틴어 문장 검색

Nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil supervacuum est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:10)
Plura me hercules praetereunt quam fingunt et tanta incredibilium vitiorum copia ingenioso in hoc unum saeculo processit, ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 71:5)
Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:2)
Alioquin si amor in illis esset et odium, esset amicitia et simultas, dissensio et concordia ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 21:2)
idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:2)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Nihil est simultatibus gravius, has ira conciliat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:1)
Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares, simultates tibi in- diceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 216:3)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)
Hanc non alia res tribuit quam fortunae neglegentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:1)
Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 5:3)
Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam deserendas:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 23:4)
"maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:11)
"simul et periniurium est sententiam purpurati tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:3)
Quia iustitia vestra iure fit universitati per complura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen vestrum libens et avidus emitto, quam primum ambiens me discussionis, illos simultatis onere laxari;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION