라틴어 문장 검색

dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:5)
nam tunc Agrippa alteram Marcellarum habebat et ex ea liberos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 1:4)
Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:2)
Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum prouincias exercitusque dimisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:3)
nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 3:1)
tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro lege curiata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:4)
non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:2)
at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud Hierosolyma[m] non supplicasset, conlaudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:3)
illo et praecipue ostento motum Caesarem ferunt, ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem uellet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:3)
In secessu Apolloniae Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:1)
Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili Attici equitis R., ad quem sunt Ciceronis epistulae, duxit uxorem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:1)
Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:1)
nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem successionis incumbere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:4)
Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 22장 1:1)
quo pacto plerosque modestia et pudore deterruit, in quibus Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re familiari auctore Augusto quattuor liberos tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION