라틴어 문장 검색

quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 12:1)
Numquam in tantum convalescet nequitia^ numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:5)
Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus inpotens sui, tantum festinet atque ingerat, quantum aures pati possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:9)
" Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena nequitiae est quam quod sibi ac suis displicet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 2:4)
At odit eos, qui subita et magna potentia inpotenter utuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 3:1)
Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:1)
quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:2)
Nam sine nequitia, sine fraudibus degunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 15:4)
Cogita, quantum circa te videas malorum, aspice, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 15:5)
ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:4)
Minimum ex nequitia levissimumque ad alios redundat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 22:2)
Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:3)
aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 30:4)
tempestates nos animi cotidie iactant et nequitia in omnia Vlixis mala inpellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:3)
Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION