라틴어 문장 검색

Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est, neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolemaeum regem celebratus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 40:1)
Insecenda quid esset quaeri coeptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 3:1)
' Si merbrum rupit, ni cum e pacto, talio esto.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 15:2)
Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:4)
Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:7)
Quod ni fecisset, fieri non potuit ut res suae tam prospere cedere potuissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:6)
Ni, quod in ore sonat, mens intus id omne reponat, Ne uelut hic dudum faciat de se fore ludum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:11)
"Qua requie fungar, solita uice ni tibi iungar?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:4)
Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exsilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent notas insigniti frontibus pellerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:10)
Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 9:1)
Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:5)
Ni mersus alto uiueret fomes corde?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 14:1)
Quod postquam coeptum est fieri, primo impetu legionum equitatus et levis armatura hostium nullo negotio loco pulsa et deiecta est de colle.
(카이사르, 아프리카 전기 69:3)
Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant.
(카이사르, 아프리카 전기 69:4)
Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare.
(카이사르, 아프리카 전기 78:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION