라틴어 문장 검색

est in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:2)
protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 6:2)
Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros armaque classibus valent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 1:1)
nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 3:1)
naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:1)
gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:2)
et flumine, non Oceano defendi.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 4:3)
quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 1:2)
eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 2:2)
non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장7)
Batavi, donec trans Rhenum agebant, pars Chattorum, seditione domestica pulsi extrema Gallicae orae vacua cultoribus simulque insulam iuxta sitam occupavere, quam mare Oceanus a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장4)
statimque accitis Frisiis (transrhenana gens est) duarum cohortium hiberna proximo occupata Oceano inrumpit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장9)
circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima legio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oceano ambiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장8)
spatium velut aequoris electum quo Mosae fluminis os amnem Rhenum Oceano adfundit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장5)
Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate militari opere detersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION