라틴어 문장 검색

Hugo, juvenis nobilis et miles illustris;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:6)
Nec mora, rex adventu tam gloriosae matronae cognito, cum omnibus primoribus regni sui et universis pueris domus suae, in vestitu diversi generis et pulchritudinis, in regio cultu, in equis et mulis, ostro et argento fulgentibus, in tubis et in omni dulcedine musicorum e navi egredienti adfuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:5)
Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:4)
Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:6)
Et hoc dicto, vir in terra nativitatis suae de Lotharingia ex nobili sanguine nobilissimus, rex in regno Jerusalem gloriosissimus ac victoriosissimus, Dei athleta fortissimus, spiritum vitae exhalavit, in fide Christi stabilis et in confessione Domini purgatus, Dominici corporis et sanguinis perceptione munitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:5)
Die vero statuta, sicut justum est et leges docent, universis primoribus regni in palatium Salomonis regis convocatis, singulis beneficia contulit, fidem et sacramentum ab his suscipiens, et honorifice quemque in sua remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:7)
et eciam in evangeliolegitur de Ioseph ab Arimathia, qui nobilis erat decurio, vir dives etiustus, et discipulus Domini, ocultus tamen propter metum Iudeorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 7:7)
" Cum cultura ergo laboris et assiduitate studii poteris ingeniumtuum adjuvare et nobile facere ac tibi diadema decoris parare, juxta illud:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:24)
Scientia est nobilis possessio quæ distributa multipliciter suscipitincrementum et avarum dedignatur possessorem, et nisi publicetur citoelabitur et evanescit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 6:1)
--Fili, ne sit canis corde nobilior te, quibenefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum tuorum oblivisceris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 14:5)
Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in domo sua, quam iam diu educaverat, ut eam acciperetin uxorem;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:15)
Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum autem disciplinatusregi cuidam versus suos offerret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 53:1)
Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles, facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur leccatores.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:2)
Dic, inquit, illis qui pro adversitatibusquae nobis accidunt nos contempnunt quod saeculum nulli fecit Deus contrariumnisi nobilibus tantum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 59:2)
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet formosam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION