라틴어 문장 검색

ut tentarem an resistentia, quam in motis corporibus experimur, tota sit in eorum externa superficie, an vero partes etiam internae in superficiebus propriis resistentiam notabilem sentiant, excogitavi experimentum tale.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:3)
Nam aberratio quam minima à ratione duplicata (per Corol. 1. Prop. XLV. Lib. I.) motum Apsidum in singulis revolutionibus notabilem, in pluribus enormem efficere deberet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 6:6)
sic enim Cometa Anni 1680, Mense Decembri, quo tempore caput luce sua vix aequabat stellas secundae magnitudinis, caudam emittebat splendore notabili usque ad gradus 40, 50, 60 longitudinis & ultra:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:26)
Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:9)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:13)
Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:5)
Illud etiam notabile:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 10:1)
Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud illum in suburbano, et quo notabilius - hoc est, periculosius - esset fui praetor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:1)
Cum in publico Romae lavaretur, notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 6:7)
nostris vero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 3:2)
Mereor ut vicissim, quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur - solent enim quaedam notabilia incidere - perscribas, denique quidquid voles dum modo non minus longa epistula nuntia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 16:1)
Ille ergo Curianus legatum mihi reliquit et factum meum, nisi forte blandior mihi antiquum, notabili honore signavit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 11:1)
Recepi litteras tuas ex quibus cognovi speciosissimam te porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium novae liberalitatis esset consummatio prioris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 1:1)
quo magis quod tunc fecit et ridiculum et notabile fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION