라틴어 문장 검색

Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae suae sicut speculum praebeat civibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:4)
quod ipsum est suspectum, notionem eius differri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:2)
virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam contemplationem atque imitationem tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 6:2)
Lentulum nostrum, eximia spe summae virtutis adulescentem, cum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis imitatione tui fac erudias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 15:2)
his autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum diligenter ut in hac custodia provinciae non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus et rei publicae praestare videare quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae . de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos velit et possit imitari, Allienus autem noster est cum animo et benevolentia tum vero etiam imitatione vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 1:1)
quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:1)
Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:1)
qua igitur notione discereres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:9)
Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:2)
nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir- tutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:4)
saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 3:6)
Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia, quam notionem voco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:3)
Genus est notio ad pluris differentias pertinens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:2)
forma est notio cuius differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:3)
Notionem appello quod Graeci turn ἔννοιαν turn πρόληψιν. Ea est insita et animo praecepta cuiusque cognitio enodationis indigens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION