라틴어 문장 검색

Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 64:1)
Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam ejus requirentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 12:12)
cujus cognitio, quum ad plura loca pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 36:6)
Si quando autem an altius descenderit utrumlibet dubium est, in carie quidem expedita cognitio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:5)
novitas audere priori suadebat cautumque dabant exempla sequentem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:35)
nil turbida rupto ordine temptavit novitas, tantoque remoto perpetuum mutatas orbis non sensit habenas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:77)
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:2)
Praecipue autem custodiendum est, ut ex vicinia potius, quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 3:1)
primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie legis eius tractavit, commotus Cassii Severi libidine, qua viros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamaverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장7)
Nec patrum cognitionibus satiatus iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장1)
Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장1)
statim corripit reum, adit consules, cognitionem senatus poscit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장7)
in se iacta nolle ad cognitionem vocari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장5)
ille dimissa eius causae delatione, ut priorem vitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe cognitionem exciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장4)
haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION