라틴어 문장 검색

"Veterem patiendo injuriam, invitas novam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 236:15)
vita vetus displicet, mores placent novi;
(ARCHIPOETA, X63)
Nostris autem temporibus, et novi orbis partes complures et veteris orbis extrema undique innotescunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:11)
Nam putrefactionem, quae sternit viam ad generationem novae formae, praecedit solutio veteris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:4)
veteres firmare cohortes, explorare novas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:160)
C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 17:2)
Denique si semper motu conectitur omnis et vetere exoritur novus ordine certo nec declinando faciunt primordia motus principium quoddam, quod fati foedera rumpat, ex infinito ne causam causa sequatur, libera per terras unde haec animantibus exstat, unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas, per quam progredimur quo ducit quemque voluptas, declinamus item motus nec tempore certo nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:13)
nam gaudere novis rebus debere videtur cui veteres obsunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:10)
Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:5)
Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae quae recenti Romano sacro causam dedit contineretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:6)
Tu tantum inspice qui novus paratur An possit fieri vetus sodalis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIV3)
operata ivventus perfecit sacrificia propter conubia et novas sedes, quia apud veteres neque uxor duci neque ager arari sine sacrificiis peractis poterat, ut alibi laetis operatus in herbis, item Iuvenalis et matutinis operatur festa lucernis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1361)
horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:2)
exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:1)
Est enim ars in iis, qui novas res coniectura persequuntur, veteres observatione didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION