라틴어 문장 검색

Hac eciam racione probat quod nullus ibidem Exalat uapor in nebulas, nec pendulus humor Ethera uelat aquis, ubi nullas euomit auras Terra, nec ignis ibi suspendit in ethere nubes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:13)
Hic risus sine tristicia, sine nube serenum, Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas, Pax expers odii, requies ignara laboris, Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:2)
Occasum nunquam patitur sol iste, nec ullam Sustinet eclipsim, nec nubis nubila sentit, A quo procedens radius Solaris adequat Luce patrem loquiturque suo splendore parentem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:24)
Vocat ergo Noym, que preparet illi Numinis exemplar, humane mentis ydeam, Ad cuius formam formetur spiritus omni Munere uirtutum diues, qui, nube caduce Carnis obumbratus, ueletur corporis umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:3)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Hec docet ut maculas animi complanet et omnes Deponat nubes odii, mens cerea fiat, Si respersa semel fuerit pietatis oliuo, Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis Deuiet a recto, ne, si pietate remissus Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:2)
Spicula, que multus argenti splendor inignit, In iuuenem uibrat et ad instar grandinis instant Tela, pluunt haste nubemque sagita figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:2)
Tertius, vultus alternando vicarios, nunc serenitatis benevolentiam spondebat, nunc obscuritatis nubes inducebat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:58)
Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
Aer vultus nubium exuens lacrymosos, sereni vultus benevolentia, virgineis ardebat incessibus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:14)
inquit, quae ignorantiae caecitas, quae alienatio mentis, quae debilitas sensuum, quae infirmatio [0442C] rationis, tuo intellectui nubem apposuit, animum exsulare coegit, sensus hebetavit potentiam, mentem compulit aegrotare, ut non solum tuae nutricis familiari cognitione tua intelligentia defraudetur, verum etiam tanquam monstruosae imaginis novitate percussa, in meae apparitionis ortu, tua discretio patiatur occasum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:5)
O Dei proles, genitrixque rerum, Vinculum mundi, stabilisque nexus, Gemma terrenis, speculum caducis, Lucifer orbis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:1)
Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)
ideo, ista nube taciturnitatis obduxi, alia vero in luce verae narrationis explicui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:14)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION