라틴어 문장 검색

Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 10장4)
Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius.
(불가타 성경, 요엘서, 1장7)
Mirantes oculos radiis ferit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 10:1)
Aut celsas soliti ferire turres
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 9:1)
Ferit icta corda morsu.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIV 6:1)
Terga nudatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 34:1)
Cum uel lux oculos ferit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 33:1)
Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari – pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant – edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet.
(카이사르, 아프리카 전기 15:1)
Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:1)
Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epihatis nudatae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:7)
Racili libellum, quasi aliquid ab eo postularet, ut miles ei tradit, deinde post Racilium — nam is latus Cassi tegebat — , quasi responsum peteret, celeriter dato loco cum se insinuasset, sinistra corripit aversum dextraque bis ferit pugione.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:4)
Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen intercessionem liberam reliquisse.
(카이사르, 내란기, 1권 7:5)
quas tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existimabant.
(카이사르, 내란기, 3권 15:5)
Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 6장2)
At totis fere castris a fronte et a sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea intervallo VII. constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum pars ab aperto latere legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere coepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 23장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION