라틴어 문장 검색

nam et divisio, cum plurimum valeat in causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 175:2)
vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 104:2)
neque enim minus numerosi sunt loci, ex quibus haec dicta, quam illi, ex quibus eae, quas sententias vocamus, ducuntur, neque alii.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 145:1)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 283:1)
neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus illo pulcherrimo operum Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 283:2)
quod Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 313:1)
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 210:1)
quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 34:2)
neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae praecipiuntur, ut non paucorum admodum annorum intentione discantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 259:1)
Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장5)
Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati prouincias inter se partiuerant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et, quamquam aduerso populi partium, fama tamen aequabili et inviolata.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장1)
Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장3)
Illa cibo avidius utuntur, venere non aeque fatigantur, virium illis maior est et aequabilior firmitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 15:2)
saeva Lernae monstra, numerosum malum, non igne demum vicit et docuit mori, solitasque pinnis condere obductis diem petit ab ipsis nubibus Stymphalidas ?
(세네카, Hercules Furens 3:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION