라틴어 문장 검색

neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus illo pulcherrimo operum Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 283:2)
Ne patres conscripti videantur circumscripti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 226:4)
quod Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 313:1)
non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas , quam corpora in sole fecissent, circumscriberet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:5)
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 210:1)
quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 34:2)
deinde et ante hanc diem non auditum satis circumscriptum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 257:3)
neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae praecipiuntur, ut non paucorum admodum annorum intentione discantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 259:1)
Itaque quantum potes, circumscribe corpus tuum et animo locum laxa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:5)
facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 6:6)
qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 1:3)
Vir bonus utrosque calculos sic ponit, ut se ipse circumscribat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:4)
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)
Hanc satius est suadere et expugnare adfectus, non circumscribere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:5)
Quo usque arationes vestras porrigetis, ne provinciarum quidem spatio contenti circumscribere praediorum modum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION